Saturday, November 16, 2013

Evangelium Secundum Matthaeum V

1 Videns autem turbas, ascendit in montem; et cum sedisset, ac cesserunt ad eum discipuli eius; 2 et aperiens os suum docebat eos dicens: 3 "Beati pauperes spiritu, quoniam ipsorum est regnum caelorum. 4 Beati, qui lugent, quoniam ipsi consolabuntur. 5 Beati mites, quoniam ipsi possidebunt terram. 6 Beati, qui esuriunt et sitiunt iustitiam, quoniam ipsi saturabuntur. 7 Beati misericordes, quia ipsi misericordiam consequentur. 8 Beati mundo corde, quoniam ipsi Deum videbunt. 9 Beati pacifici, quoniam filii Dei vocabuntur. 10 Beati, qui persecutionem patiuntur propter iustitiam, quoniam ipsorum est regnum caelorum. 11 Beati estis cum maledixerint vobis et persecuti vos fuerint et dixerint omne malum adversum vos, mentientes, propter me. 12 Gaudete et exsultate, quoniam merces vestra copiosa est in caelis; sic enim persecuti sunt prophetas, qui fuerunt ante vos. 13 Vos estis sal terrae; quod si sal evanuerit, in quo salietur? Ad nihilum valet ultra, nisi ut mittatur foras et conculcetur ab hominibus. 14 Vos estis lux mundi. Non potest civitas abscondi supra montem posita; 15 neque accendunt lucernam et ponunt eam sub modio, sed super candelabrum, ut luceat omnibus, qui in domo sunt. 16 Sic luceat lux vestra coram hominibus, ut videant vestra bona opera et glorificent Patrem vestrum, qui in caelis est. 17 Nolite putare quoniam veni solvere Legem aut Prophetas; non veni solvere, sed adimplere. 18 Amen quippe dico vobis: Donec transeat caelum et terra, iota unum aut unus apex non praeteribit a Lege, donec omnia fiant. 19 Qui ergo solverit unum de mandatis istis minimis et docuerit sic homines, minimus vocabitur in regno caelorum; qui autem fecerit et docuerit, hic magnus vocabitur in regno caelorum. 20 Dico enim vobis: Nisi abundaverit iustitia vestra plus quam scribarum et pharisaeorum, non intrabitis in regnum caelorum. 21 Audistis quia dictum est antiquis: "Non occides; qui autem occiderit, reus erit iudicio". 22 Ego autem dico vobis: Omnis, qui irascitur fratri suo, reus erit iudicio; qui autem dixerit fratri suo: "Racha", reus erit concilio; qui autem dixerit: "Fatue", reus erit gehennae ignis. 23 Si ergo offeres munus tuum ad altare, et ibi recordatus fueris quia frater tuus habet aliquid adversum te, 24 relinque ibi munus tuum ante altare et vade, prius, reconciliare fratri tuo et tunc veniens offer munus tuum. 25 Esto consentiens adversario tuo cito, dum es in via cum eo, ne forte tradat te adversarius iudici, et iudex tradat te ministro, et in carcerem mittaris. 26 Amen dico tibi: Non exies inde, donec reddas novissimum quadrantem. 27 Audistis quia dictum est: "Non moechaberis". 28 Ego autem dico vobis: Omnis, qui viderit mulierem ad concupiscendum eam, iam moechatus est eam in corde suo. 29 Quod si oculus tuus dexter scandalizat te, erue eum et proice abs te; expedit enim tibi, ut pereat unum membrorum tuorum, quam totum corpus tuum mittatur in gehennam. 30 Et si dextera manus tua scandalizat te, abscide eam et proice abs te; expedit enim tibi, ut pereat unum membrorum tuorum, quam totum corpus tuum abeat in gehennam. 31 Dictum est autem: "Quicumque dimiserit uxorem suam, det illi libellum repudii". 32 Ego autem dico vobis: Omnis, qui dimiserit uxorem suam, excepta fornicationis causa, facit eam moechari; et, qui dimissam duxerit, adulterat. 33 Iterum audistis quia dictum est antiquis: "Non periurabis; reddes autem Domino iuramenta tua". 34 Ego autem dico vobis: Non iurare omnino, neque per caelum, quia thronus Dei est, 35 neque per terram, quia scabellum est pedum eius, neque per Hierosolymam, quia civitas est magni Regis; 36 neque per caput tuum iuraveris, quia non potes unum capillum album facere aut nigrum. 37 Sit autem sermo vester: "Est, est", "Non, non"; quod autem his abundantius est, a Malo est. 38 Audistis quia dictum est: "Oculum pro oculo et dentem pro dente". 39 Ego autem dico vobis: Non resistere malo; sed si quis te percusserit in dextera maxilla tua, praebe illi et alteram; 40 et ei, qui vult tecum iudicio contendere et tunicam tuam tollere, remitte ei et pallium; 41 et quicumque te angariaverit mille passus, vade cum illo duo. 42 Qui petit a te, da ei; et volenti mutuari a te, ne avertaris. 43 Audistis quia dictum est: "Diliges proximum tuum et odio habebis inimicum tuum". 44 Ego autem dico vobis: Diligite inimicos vestros et orate pro persequentibus vos, 45 ut sitis filii Patris vestri, qui in caelis est, quia solem suum oriri facit super malos et bonos et pluit super iustos et iniustos. 46 Si enim dilexeritis eos, qui vos diligunt, quam mercedem habetis? Nonne et publicani hoc faciunt? 47 Et si salutaveritis fratres vestros tantum, quid amplius facitis? Nonne et ethnici hoc faciunt? 48 Estote ergo vos perfecti, sicut Pater vester caelestis perfectus est.

Evangelium Secundum Matthaeum IV

1 Tunc Iesus ductus est in desertum a Spiritu, ut tentaretur° a Diabolo. 2 Et cum ieiunasset° quadraginta diebus et quadraginta noctibus, postea esuriit°. 3 Et accedens tentator dixit ei: "Si Filius Dei es, dic, ut lapides isti panes fiant". 4 Qui respondens dixit: "Scriptum est: "Non in pane solo vivet homo, sed in omni verbo, quod procedit de ore Dei". 5 Tunc assumit° eum Diabolus in sanctam civitatem° et statuit° eum supra pinnaculum templi 6 et dicit ei: "Si Filius Dei es, mitte te deorsum°. Scriptum est enim: "Angelis suis mandabit° de te, et in manibus tollent° te, ne forte° offendas° ad lapidem pedem tuum". 7 Ait illi Iesus: "Rursum° scriptum est: "Non tentabis Dominum Deum tuum". 8 Iterum assumit eum Diabolus in montem excelsum° valde et ostendit° ei omnia regna mundi et gloriam eorum 9 et dicit illi: "Haec tibi omnia dabo, si cadens adoraveris me". 10 Tunc dicit ei Iesus: "Vade, Satanas! Scriptum est enim: "Dominum Deum tuum adorabis et illi soli servies°". 11 Tunc reliquit eum Diabolus, et ecce angeli accesserunt et ministrabant ei. 12 Cum autem audisset quod Ioannes traditus° esset, secessit in Galilaeam. 13 Et relicta Nazareth, venit et habitavit in Capharnaum maritimam° 14 in finibus Zabulon et Nephthali, ut impleretur, quod dictum est per Isaiam prophetam dicentem: 15 "Terra Zabulon et terra Nephthali, ad viam maris, trans Iordanem, Galilaea gentium; 16 populus, qui sedebat in tenebris, lucem vidit magnam, et sedentibus in regione et umbra mortis lux orta° est eis". 17 Exinde° coepit Iesus praedicare et dicere: "Paenitentiam agite; appropinquavit enim regnum caelorum". 18 Ambulans autem iuxta mare Galilaeae, vidit duos fratres, Simonem, qui vocatur Petrus, et Andream fratrem eius, mittentes rete° in mare; erant enim piscatores. 19 Et ait illis: "Venite post me, et faciam vos piscatores hominum". 20 At illi continuo°, relictis retibus, secuti sunt eum. 21 Et procedens inde vidit alios duos fratres, Iacobum Zebedaei et Ioannem fratrem eius, in navi° cum Zebedaeo patre eorum reficientes° retia sua; et vocavit eos. 22 Illi autem statim, relicta navi et patre suo, secuti sunt eum. 23 Et circumibat° Iesus totam Galilaeam, docens in synagogis eorum et praedicans evangelium regni et sanans° omnem languorem et omnem infirmitatem in populo. 24 Et abiit opinio eius in totam Syriam; et obtulerunt ei omnes male habentes, variis languoribus et tormentis comprehensos, et qui daemonia habebant, et lunaticos et paralyticos, et curavit eos. 25 Et secutae sunt eum turbae° multae de Galilaea et Decapoli et Hierosolymis et Iudaea et de trans Iordanem.


Notes

1. tentare: attack; (at)tempt; test, prove.
2. ieiunare: abstain; fast. esurire: be hungry.
5: adsúmere (adsumpti, adsumptum): (here) take. civitas: (here) city. statúere (statui, statutum): set (up), place.
6. deorsum: downwards, down. mandare: order, command. tóllere: raise, lift, bear. forte: perhaps. offéndere (vti): strike, knock, hit.
7. rursum: in return, on the other hand.
8. excelsus: high, lofty. osténdere (ostendi, ostentum/ostensum): show, reveal.
10. servire (+ dat.): serve.
12. trádere (tradidi, traditum): deliver, surrender.
13. maritimus: of/near/by the sea.
16. oriri (ortus sum): arise, emerge; be born, issue forth.
17. exinde: thereafter; thence.
18. rete (pl. retia): net.
20. continuo: immediately.
21. navis (f. pl. naves): ship. refícere (reficio, refeci, refectum): mend, repair.
23. ibam: impf. act. ind. of ire. sanare: cure, heal.
25. turba: crowd, multitude; commotion, uproar.

Tuesday, November 12, 2013

Evangelium Secundum Matthaeum III

1 In diebus autem illis venit Ioannes Baptista praedicans° in deserto Iudaeae 2 et dicens: "Paenitentiam° agite; appropinquavit° enim regnum caelorum". 3 Hic est enim, qui dictus est per Isaiam prophetam dicentem: "Vox clamantis in deserto: 'Parate° viam Domini, rectas facite semitas° eius!'". 4 Ipse autem Ioannes habebat vestimentum de pilis° cameli° et zonam pelliceam° circa lumbos° suos; esca° autem eius erat locustae et mel° silvestre°. 5 Tunc exibat ad eum Hierosolyma et omnis Iudaea et omnis regio circa Iordanem, 6 et baptizabantur in Iordane flumine ab eo, confitentes peccata sua. 7 Videns autem multos Pharisaeorum et Sadducaeorum venientes ad baptismum suum, dixit eis: "Progenies° viperarum, quis demonstravit vobis fugere a futura ira? 8 Facite ergo fructum dignum paenitentiae 9 et ne velitis° dicere intra vos: "Patrem habemus Abraham"; dico enim vobis quoniam potest Deus de lapidibus istis suscitare° Abrahae filios. 10 Iam enim securis° ad radicem arborum posita est; omnis ergo arbor, quae non facit fructum bonum, exciditur° et in ignem mittitur. 11 Ego quidem° vos baptizo in aqua in paenitentiam; qui autem post me venturus est, fortior me est, cuius non sum dignus calceamenta° portare; ipse vos baptizabit in Spiritu Sancto et igni, 12 cuius ventilabrum° in manu sua, et permundabit° aream° suam et congregabit triticum° suum in horreum°, paleas° autem comburet° igni inexstinguibili". 13 Tunc venit Iesus a Galilaea in Iordanem ad Ioannem, ut baptizaretur ab eo. 14 Ioannes autem prohibebat eum dicens: "Ego a te debeo baptizari, et tu venis ad me?". 15 Respondens autem Iesus dixit ei: "Sine modo°, sic enim decet nos implere omnem iustitiam". Tunc dimittit° eum. 16 Baptizatus autem Iesus, confestim° ascendit de aqua; et ecce aperti sunt ei caeli, et vidit Spiritum Dei descendentem sicut columbam et venientem super se. 17 Et ecce vox de caelis dicens: "Hic est Filius meus dilectus°, in quo mihi complacui°".


Notes

1. praedicare: preach.
2. paenitentia: penance; repentance. appropinquare: be close; approach (+dat.).
3. parare: prepare. semita: path.
4. pilus: hair. camelus: camel. pelliceus: made of skins. lumbus: loins. esca: food. mel (pl. mella): honey. silvestris: in/of the woods; wild, untamed.
7: progenies (f. pl. progenies): race, progeny.
9: velitis: 2nd. pers. pl. pres. act. subj. of velle. suscitare: awaken, rouse.
10. securis (f. pl. securis): ax. excídere (excidi, excisus): cut out/off/down.
11. quidem: indeed, certainly. calceamentum: shoe.
12: ventilabrum: winnowing-shovel. permundare: clean thoroughly. area: (here) threshing floor. triticum: wheat. horreum: barn; storehouse. palea: chaff, husk. combúrere (vt; combus(s)i, combustum): burn
15: sine modo: without measure, without moderation. dimíttere (dimisi, dimissum): release, set free, suffer.
16: confestim: immediately, forthwith.
17: dilígere (dilexi, dilectum): esteem, love. complacére (complacui, complacitum): please, be pleasing.

Monday, November 11, 2013

Evangelium secundum Matthaeum II

1 Cum autem natus esset Iesus in Bethlehem Iudaeae in diebus Herodis regis, ecce Magi ab oriente venerunt Hierosolymam 2 dicentes: "Ubi est, qui natus est, rex Iudaeorum? Vidimus enim stellam eius in oriente et venimus adorare eum". 3 Audiens autem Herodes rex turbatus° est et omnis Hierosolyma cum illo; 4 et congregans omnes principes sacerdotum et scribas populi, sciscitabatur° ab eis ubi Christus nasceretur. 5 At illi dixerunt ei: "In Bethlehem Iudaeae. Sic enim scriptum est per prophetam: 6 "Et tu, Bethlehem terra Iudae, nequaquam° minima es in principibus Iudae; ex te enim exiet dux, qui reget populum meum Israel". 7 Tunc Herodes, clam° vocatis Magis, diligenter didicit° ab eis tempus stellae, quae apparuit eis; 8 et mittens illos in Bethlehem dixit: "Ite et interrogate diligenter de puero; et cum inveneritis, renuntiate mihi, ut et ego veniens adorem eum". 9 Qui cum audissent regem, abierunt. Et ecce stella, quam viderant in oriente, antecedebat eos, usque dum veniens staret supra, ubi erat puer. 10 Videntes autem stellam gavisi sunt gaudio magno valde. 11 Et intrantes domum viderunt puerum cum Maria matre eius, et procidentes adoraverunt eum; et apertis thesauris suis, obtulerunt ei munera°, aurum et tus° et myrrham. 12 Et responso accepto in somnis, ne redirent ad Herodem, per aliam viam reversi° sunt in regionem suam. 13 Qui cum recessissent, ecce angelus Domini apparet in somnis Ioseph dicens: "Surge et accipe puerum et matrem eius et fuge in Aegyptum et esto° ibi, usque dum dicam tibi; futurum° est enim ut Herodes quaerat puerum ad perdendum eum". 14 Qui consurgens° accepit puerum et matrem eius nocte et recessit in Aegyptum 15 et erat ibi usque ad obitum° Herodis, ut adimpleretur, quod dictum est a Domino per prophetam dicentem: "Ex Aegypto vocavi filium meum". 16 Tunc Herodes videns quoniam° illusus esset a Magis, iratus est valde et mittens occidit omnes pueros, qui erant in Bethlehem et in omnibus finibus eius, a bimatu° et infra°, secundum tempus, quod exquisierat° a Magis. 17 Tunc adimpletum est, quod dictum est per Ieremiam prophetam dicentem: 18 "Vox in Rama audita est, ploratus° et ululatus° multus: Rachel plorans filios suos, et noluit consolari°, quia non sunt". 19 Defuncto autem Herode, ecce apparet angelus Domini in somnis Ioseph in Aegypto 20 dicens: "Surge et accipe puerum et matrem eius et vade in terram Israel; defuncti sunt enim, qui quaerebant animam pueri". 21 Qui surgens accepit puerum et matrem eius et venit in terram Israel. 22 Audiens autem quia Archelaus regnaret in Iudaea pro Herode patre suo, timuit illuc ire; et admonitus in somnis, secessit° in partes Galilaeae 23 et veniens habitavit in civitate, quae vocatur Nazareth, ut adimpleretur, quod dictum est per Prophetas: "Nazaraeus vocabitur".


Notes

3: turbare: disturb, agitate.
4. sciscitari: ask, consult.
6. nequaquam: by no means.
7. clam: privately, secretly. díscere (didici, discitum): learn.
11. munus (pl. munera): gift, tribute. tus (pl. tura): frankincense.
12. reverti (reversus sum): return.
13. esto: 2nd/3rd pers. sing. fut. act. imper. of esse. futurus: fut. act. part. of esse.
14. consúrgere: rise.
15. obitus (pl. obitus): approach; sundown, death.
16. quoniam: because. bimatus (pl. bimatus) two-year-old. infra (+acc.): below. exquírere (exquisivi, exquisitum): enquire, seek out.
18. plorare: lament, deplore. ululare: howl, yell, shriek (mournfully). consolari: console, soothe.
22. secédere (secessi, secessum): withdraw.

Thursday, November 7, 2013

Evangelium secundum Matthaeum I

1 Liber generationis Iesu Christi filii David filii Abraham. 2 Abraham genuit° Isaac, Isaac autem genuit Iacob, Iacob autem genuit Iudam et fratres eius, 3 Iudas autem genuit Phares et Zara de Thamar, Phares autem genuit Esrom, Esrom autem genuit Aram, 4 Aram autem genuit Aminadab, Aminadab autem genuit Naasson, Naasson autem genuit Salmon, 5 Salmon autem genuit Booz de Rahab, Booz autem genuit Obed ex Ruth, Obed autem genuit Iesse, 6 Iesse autem genuit David regem. David autem genuit Salomonem ex ea, quae fuit Uriae, 7 Salomon autem genuit Roboam, Roboam autem genuit Abiam, Abia autem genuit Asa, 8 Asa autem genuit Iosaphat, Iosaphat autem genuit Ioram, Ioram autem genuit Oziam, 9 Ozias autem genuit Ioatham, Ioatham autem genuit Achaz, Achaz autem genuit Ezechiam, 10 Ezechias autem genuit Manassen, Manasses autem genuit Amon, Amon autem genuit Iosiam, 11 Iosias autem genuit Iechoniam et fratres eius in transmigratione Babylonis. 12 Et post transmigrationem Babylonis Iechonias genuit Salathiel, Salathiel autem genuit Zorobabel, 13 Zorobabel autem genuit Abiud, Abiud autem genuit Eliachim, Eliachim autem genuit Azor, 14 Azor autem genuit Sadoc, Sadoc autem genuit Achim, Achim autem genuit Eliud, 15 Eliud autem genuit Eleazar, Eleazar autem genuit Matthan, Matthan autem genuit Iacob, 16 Iacob autem genuit Ioseph virum Mariae, de qua natus est Iesus, qui vocatur Christus. 17 Omnes ergo generationes ab Abraham usque ad David generationes quattuordecim; et a David usque ad transmigrationem Babylonis generationes quattuordecim; et a transmigratione Babylonis usque ad Christum generationes quattuordecim. 18 Iesu Christi autem generatio sic erat. Cum esset desponsata° mater eius Maria Ioseph, antequam convenirent° inventa est in utero habens de Spiritu Sancto. 19 Ioseph autem vir eius, cum esset iustus et nollet eam traducere°, voluit occulte dimittere° eam. 20 Haec autem eo cogitante, ecce angelus Domini in somnis apparuit ei dicens: "Ioseph fili David, noli timere accipere Mariam coniugem tuam. Quod enim in ea natum est, de Spiritu Sancto est; 21 pariet° autem filium, et vocabis nomen eius Iesum: ipse enim salvum° faciet populum suum a peccatis eorum". 22 Hoc autem totum factum est, ut adimpleretur° id, quod dictum est a Domino per prophetam dicentem: 23 "Ecce, virgo in utero habebit et pariet filium, et vocabunt nomen eius Emmanuel", quod est interpretatum° Nobiscum Deus. 24 Exsurgens autem Ioseph a somno fecit, sicut° praecepit° ei angelus Domini, et accepit coniugem suam; 25 et non cognoscebat eam, donec° peperit filium, et vocavit nomen eius Iesum.


Notes

2. gígnere (genui, genitum): beget, bear.
18. despondére (despondi, desponsum): betroth. convenire: come together (have sex).
19. tradúcere: publicly display. dimíttere: put away.
21. parire (peperi, paritum): give birth to. savlus: safe, saved.
22. adimplére (adimplevi, adimpletum): fulfill.
23. interpretare: interpret, explain, understand.
24. sicut: as. praecípere (praecipio, praecepi, praeceptum): order, instruct
25. donec: while, as long as.