Tuesday, November 12, 2013

Evangelium Secundum Matthaeum III

1 In diebus autem illis venit Ioannes Baptista praedicans° in deserto Iudaeae 2 et dicens: "Paenitentiam° agite; appropinquavit° enim regnum caelorum". 3 Hic est enim, qui dictus est per Isaiam prophetam dicentem: "Vox clamantis in deserto: 'Parate° viam Domini, rectas facite semitas° eius!'". 4 Ipse autem Ioannes habebat vestimentum de pilis° cameli° et zonam pelliceam° circa lumbos° suos; esca° autem eius erat locustae et mel° silvestre°. 5 Tunc exibat ad eum Hierosolyma et omnis Iudaea et omnis regio circa Iordanem, 6 et baptizabantur in Iordane flumine ab eo, confitentes peccata sua. 7 Videns autem multos Pharisaeorum et Sadducaeorum venientes ad baptismum suum, dixit eis: "Progenies° viperarum, quis demonstravit vobis fugere a futura ira? 8 Facite ergo fructum dignum paenitentiae 9 et ne velitis° dicere intra vos: "Patrem habemus Abraham"; dico enim vobis quoniam potest Deus de lapidibus istis suscitare° Abrahae filios. 10 Iam enim securis° ad radicem arborum posita est; omnis ergo arbor, quae non facit fructum bonum, exciditur° et in ignem mittitur. 11 Ego quidem° vos baptizo in aqua in paenitentiam; qui autem post me venturus est, fortior me est, cuius non sum dignus calceamenta° portare; ipse vos baptizabit in Spiritu Sancto et igni, 12 cuius ventilabrum° in manu sua, et permundabit° aream° suam et congregabit triticum° suum in horreum°, paleas° autem comburet° igni inexstinguibili". 13 Tunc venit Iesus a Galilaea in Iordanem ad Ioannem, ut baptizaretur ab eo. 14 Ioannes autem prohibebat eum dicens: "Ego a te debeo baptizari, et tu venis ad me?". 15 Respondens autem Iesus dixit ei: "Sine modo°, sic enim decet nos implere omnem iustitiam". Tunc dimittit° eum. 16 Baptizatus autem Iesus, confestim° ascendit de aqua; et ecce aperti sunt ei caeli, et vidit Spiritum Dei descendentem sicut columbam et venientem super se. 17 Et ecce vox de caelis dicens: "Hic est Filius meus dilectus°, in quo mihi complacui°".


Notes

1. praedicare: preach.
2. paenitentia: penance; repentance. appropinquare: be close; approach (+dat.).
3. parare: prepare. semita: path.
4. pilus: hair. camelus: camel. pelliceus: made of skins. lumbus: loins. esca: food. mel (pl. mella): honey. silvestris: in/of the woods; wild, untamed.
7: progenies (f. pl. progenies): race, progeny.
9: velitis: 2nd. pers. pl. pres. act. subj. of velle. suscitare: awaken, rouse.
10. securis (f. pl. securis): ax. excídere (excidi, excisus): cut out/off/down.
11. quidem: indeed, certainly. calceamentum: shoe.
12: ventilabrum: winnowing-shovel. permundare: clean thoroughly. area: (here) threshing floor. triticum: wheat. horreum: barn; storehouse. palea: chaff, husk. combúrere (vt; combus(s)i, combustum): burn
15: sine modo: without measure, without moderation. dimíttere (dimisi, dimissum): release, set free, suffer.
16: confestim: immediately, forthwith.
17: dilígere (dilexi, dilectum): esteem, love. complacére (complacui, complacitum): please, be pleasing.

No comments:

Post a Comment