1 Tunc Iesus ductus est in desertum a Spiritu, ut tentaretur° a Diabolo. 2 Et cum ieiunasset° quadraginta diebus et quadraginta noctibus, postea esuriit°. 3 Et accedens tentator dixit ei: "Si Filius Dei es, dic, ut lapides isti panes fiant". 4 Qui respondens dixit: "Scriptum est: "Non in pane solo vivet homo, sed in omni verbo, quod procedit de ore Dei". 5 Tunc assumit° eum Diabolus in sanctam civitatem° et statuit° eum supra pinnaculum templi 6 et dicit ei: "Si Filius Dei es, mitte te deorsum°. Scriptum est enim: "Angelis suis mandabit° de te, et in manibus tollent° te, ne forte° offendas° ad lapidem pedem tuum". 7 Ait illi Iesus: "Rursum° scriptum est: "Non tentabis Dominum Deum tuum". 8 Iterum assumit eum Diabolus in montem excelsum° valde et ostendit° ei omnia regna mundi et gloriam eorum 9 et dicit illi: "Haec tibi omnia dabo, si cadens adoraveris me". 10 Tunc dicit ei Iesus: "Vade, Satanas! Scriptum est enim: "Dominum Deum tuum adorabis et illi soli servies°". 11 Tunc reliquit eum Diabolus, et ecce angeli accesserunt et ministrabant ei. 12 Cum autem audisset quod Ioannes traditus° esset, secessit in Galilaeam. 13 Et relicta Nazareth, venit et habitavit in Capharnaum maritimam° 14 in finibus Zabulon et Nephthali, ut impleretur, quod dictum est per Isaiam prophetam dicentem: 15 "Terra Zabulon et terra Nephthali, ad viam maris, trans Iordanem, Galilaea gentium; 16 populus, qui sedebat in tenebris, lucem vidit magnam, et sedentibus in regione et umbra mortis lux orta° est eis". 17 Exinde° coepit Iesus praedicare et dicere: "Paenitentiam agite; appropinquavit enim regnum caelorum". 18 Ambulans autem iuxta mare Galilaeae, vidit duos fratres, Simonem, qui vocatur Petrus, et Andream fratrem eius, mittentes rete° in mare; erant enim piscatores. 19 Et ait illis: "Venite post me, et faciam vos piscatores hominum". 20 At illi continuo°, relictis retibus, secuti sunt eum. 21 Et procedens inde vidit alios duos fratres, Iacobum Zebedaei et Ioannem fratrem eius, in navi° cum Zebedaeo patre eorum reficientes° retia sua; et vocavit eos. 22 Illi autem statim, relicta navi et patre suo, secuti sunt eum. 23 Et circumibat° Iesus totam Galilaeam, docens in synagogis eorum et praedicans evangelium regni et sanans° omnem languorem et omnem infirmitatem in populo. 24 Et abiit opinio eius in totam Syriam; et obtulerunt ei omnes male habentes, variis languoribus et tormentis comprehensos, et qui daemonia habebant, et lunaticos et paralyticos, et curavit eos. 25 Et secutae sunt eum turbae° multae de Galilaea et Decapoli et Hierosolymis et Iudaea et de trans Iordanem.
Notes
1. tentare: attack; (at)tempt; test, prove.
2. ieiunare: abstain; fast. esurire: be hungry.
5: adsúmere (adsumpti, adsumptum): (here) take. civitas: (here) city. statúere (statui, statutum): set (up), place.
6. deorsum: downwards, down. mandare: order, command. tóllere: raise, lift, bear. forte: perhaps. offéndere (vti): strike, knock, hit.
7. rursum: in return, on the other hand.
8. excelsus: high, lofty. osténdere (ostendi, ostentum/ostensum): show, reveal.
10. servire (+ dat.): serve.
12. trádere (tradidi, traditum): deliver, surrender.
13. maritimus: of/near/by the sea.
16. oriri (ortus sum): arise, emerge; be born, issue forth.
17. exinde: thereafter; thence.
18. rete (pl. retia): net.
20. continuo: immediately.
21. navis (f. pl. naves): ship. refícere (reficio, refeci, refectum): mend, repair.
23. ibam: impf. act. ind. of ire. sanare: cure, heal.
25. turba: crowd, multitude; commotion, uproar.
No comments:
Post a Comment